NOUVELLES
E P H É M É R I D E S

ECONOMIQUES,
OU
BIBLIOTHÈQUE RAISONNÉE
DE L'HISTOIRE,
DE LAMORALE ET DE LA POLITIQUE.

Quid pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non.
HORACE.

1775. TOME SIXIEME.

Vignette des Ephémérides.

A PARIS,
Chez LACOMBE, Libraire, rue Christine.
M.  DCC.  LXXV.
Avec Approbation, & Privilege du Roi.


[173]

P R Æ F A T I O.

 

VARIAS Societatum civilium vicissitudines, & quæ semper fere eas comitantur miserias rimatus, præcipuam tantæ calamitatis causam generalem in ignorantia & errore quærendam,esse didici. Scripta igitur eruditorum consulere cœpi, visurus, an pellendo huic malo par inveniri potuerit remedium. Et præclara quidem multorum in hac re tentamina observare licet, qui cognitionem, civili felicitati suffecturam, arduo non minus, quam laudabili conatu, propagare & amplificare sunt adnisi. Sed consuetum nihilominus civitates cursum servant: a tenui nempe initio ad fastigium paulatim evectæ, ad interitum inde suum descendunt. Hinc vero, eam esse earum naturam, [174] fato quasi positam, statuunt nonnulli, ut, corporum instar organicorum, vivant aliquamdiu, tandemque moriantur. Ægre tamen huic assentior opinioni, humano certe generi parum honorificæ, quod facultate bona a malis discernendi a Deo instructum, post experientiam atque errorem tot sæculorum, subsidia tandem felicitatis civilis certò obtinendæ aptiora invenire posse videtur.

Maximâ igitur cum delectatione libros nonullos legi, gallico sermone conscriptos, scripta imprimis D. D. FRANCISCI QUESNAY, le Marquis de MIRABEAU ET DE LA RIVIERE, &c. qui naturalem ordinem , per quem [176] salus publica & florentior civitatum status unicè obtineri possit, dilucidè exponunt. Eximio sane usu hæc se doctrina commendat, ideoque haud ingratum Lectoribus me facturum spero, si qualemcunque scientiæ hujus delineationem (1). Academico specimine proposuero.

Arrisit certe mihi præ ceteris hoc argumentum, tenuem licet in hoc studiorum genere adhuc peritiam lubens agnoscam. Nosti vero L. B. nobis, si homines vere amamus, nullam utilem parescere veritatem, quam non statim publice notam atque adeo operosam reddere gestiamus. Innocuis igitur conatibus censuram stipulor atque mihi polliceor benigniorem.


[278] [sic] D. D.

§. I.

Cum per naturam homini, jure vitæ felicioris ab optimo Creatore instructo, pœnâ quasi aflictionis aut mortis propositâ, injunctum sit, ut res sibi paret necessarias, non sine labore quærendas; maxime utique necessariam est, ut jure non tantum de facultatibus suis naturalibus, sed etiam de rebus labore partis pro arbitrio disponendi gaudeat, ita tamen ut idem jus aliis quoque illæsum relinquere sit obligatus. Jura enim & obligationes mutuam habent inter se relationem, atque justitiam inter homines, etiam ante vitam socialem, pactis expressis fundatam adferunt necessariam. Pacta enim non alium ob finem accedunt, quam ut jura quisque sua tanto melius defendat inque debitos convertat usus. Non igitur pro lubitu pactiones iniri possunt, sed naturalis semper ordo servandus est, qui per [280] [sic] impletionem omnium officiorum omnia societati jura illibata præstat, singulosque socios omnium, quæ ahquiri [sic] possunt commodorum, reddit participes.

§ II.

In statu naturali quisque jure gaudebat laboribus bona sibi parandi; sed, fructibus terræ spontaneis perceptis, nihil erat, quod ulterius adquiri posset. Cum vero multis homo desideriis licitis satisfacere debeat, neccessum fuit, ut naturâ incitante atque impellente, culturam terræ artificiosam instituendo, statum suum perficeret, numerosæque alimenta quæreret familiæ. Cultura autem institui nequit, nisi terra antea purgando, sodiendo atque arando præparata, ædificiis extructis, & qui plures fuerint sumtus præparatorii.

Quando igitur homo in certum terræ tractum laborem suum & paratas antea opes impendit: manifestum est dominium eo ipso esse ad-[182]quisitum., atque adeo, non minus iniquum esse ac naturæ adversum, quam his, antea §. I. nominatis, hominem privari juribus. Hinc libertate quoque culturam pro arbitrio instituendi gaudeat necessum est, & pacta locationis, permutationis, venditionis ineundi, servatis utrinque juribus, ex libero contractu derivandis.

§. III.

Dominus igitur fundi, prout ipsï visum fuerit, vel terram ipse colere potest, vel certis conditionibus culturam aliis permittere, ut impensis colono propriis liberetur. Alii enim ei, ut Domino fundi proprie sic dicto, alii ut agricolæ sumtus sunt faciendi, qui vel ante primam agricultionem requiruntur, ut sunt jumenta atque instrumenta ad rem rusticam necessaria, vel quotannis ad novam messem iterandi. Impensas primi generis primitivas, posterioris annuas vocare licet. Hos vero sumtus in to-[184]tum recuperare colonus debet, ne diminutis impensis, minuantur reditus & cum his multitudo hominum, robur & felicitas societatis. Cum vero agricultura infaustis etiam sit obnoxia casibus, qui uno velut ictu colonum facultare labores & sumtus ferendi necessarios privare possint, residua ex factis antea impensis tanta quotannis esse debent, ut cladibus ejusmodi reparandis sufficiant. Hæ vero reservationes colono sanctissime relinquendæ, & nullius permittendæ sunt arbitrio.

§. IV.

Quod autem his perceptis remanet, ad dominum fundi pertinet, ipsiusque arbitrio, disponi potest. Quo majus hoc fuerit residuum , eo melior domini est conditio, eoque plures ad impensas ejusmodi amplificandas incitantur, maximo cum agriculturæ &, quæ inde pendet, felicitatis civium emolumento.

[186] §. V.

Hunc in finem requiritur, ut labores, qui ad merces renovendas & vendendas faciunt, minimis institui possint sumtibus. Hoc vero non nisi per magnam inter sumtus facientes & laborantes æmulationem obtineri nequit. Sic enim quisque suam œconomiam studiose curat, ut palmam aliis præripiat, unde maxima in omnes utilitas redundat. Porro ad hanc locantium operas & conducentium æmulationem promovendam tum libertate maxima opus est, tum securitate, ut quisque in facultates suas naturales, atque in res labore quæsitas, nec non in terram fructusque inde producendos jus habeat illibatum, atque opibus, per exsecutionem juris dominii partis, quam tutissime fruatur. Etenim, libertate per coactionem sublatâ, agriculturæ simul tolluntur antea commemorata commoda, sicque injuste cogendo bellum quasi humano generi indicitur, atque, neglectis officiis, Creatoris decreto stabilitis, crimen divinæ majestatis committi-[188]tur. Publica igitur libertas juribus utendi singulis, quæ ad dominium spectant, plenam requirit securitatem, omnemque improbat facultatum nostrarum usuram, juribus aliorum contrariam. Certissimum enim est, sublatâ libertate, nullum esse dominium, & negata securitate exulare libertatem.

§. VI.

Ad libertatem igitur in fruitione jurium dominii obtinendam homines sibi invicem defensionem eorundem mutuis viribus procurandam sunt stipulati, atque hæc jurium custodia caput potissimum efficit publicæ societatis Si vero homines singuli hanc sibi mutuam præstarent securitatem, status eorurn in societate, quam extra eandem, ubi sua tantum jura quisque deffendit, multo esset deterior. Atque hinc necessitas patet potestatis, in quâ vires & voluntates sociorum sint unitæ, & quæ adeo suprema sit & unica.

[190] §. VII.

Hæc vero potestas non ideo est instituta, ut novas pro lubitu leges condat, sed ut legem naturæ, a sapientissimo Creatore inditam, & jura nostra obligationibus determinatis tuentem, explicatim tradat & promulget, atque vitam huic conformem suâ auctoritate procuret. Sed ut leges huic naturali plus minus repugnantes evitentur, naturalis quoque judex requiritur, distinctam loquor cognitionem legum naturalium, ad quas politica sic faciledijudicantur atque exiguntur statuta Cognitio enim necessitatis & justiciæ legum ad impletionem earundem adcuratissimam homines obstringit. Imperantes igitur, quorum dispositioni potestas populi universa committitur, ignorantes aut malevolos, libertate suâ ad læsionem civium abutenres, pœnis, nomine civitatis, coercere debent; siquidem non legislatoria tantum, quæ leges naturales ad societatis securitatem tuendam applicatas promulgat: sed exsecutiva etiam potestas, quæ ab illa sejungi nequit, ipsis competit.

[192] §. VIII.

Cum autem potestas legum ferendarum ab illâ, quæ circa exsecutionem earum versatur; divelli nequeat: eidem judicia exercendi munus nullo modo competere potest; id quod pluribus ostendi poterit argumentis. Neque enim ad singulos casus speciales examen debitum instituendi tempus ipsi suppetit: nec a voce legislatoris vox judicis in eodem homine semper facile discernitur. Ipse præterea si perpetuis expositus irritamentis & negotiis obrutus injustam aliquando ferret sententiam, hæc provocationis beneficio corrigi non posset.

§. IX.

Naturalis igitur ordo societatis civilis judices postulat delegatos, qui ad normam, a legislatore præscriptam, singulares examinent controversias, quæ vel inter cives singulos, vel inter eosdem & principem emergere possint, & quibus communis societatis turbetur ordo principis tutelæ commissus, ac tandem, caussâ [sic] cognitâ, sententiam ferant legibus dictatam. His vero [194] cum injuctum sit civium vitam ac fortunas, ex legibus judicando, tutari, ordo requirit, ut has antea leges dijudicare & ad leges naturæ sociales exigere ipsis sit permissum; vitio enim ipsis verti deberet, si, ad leges aperte injustas, suas ferrent sententias. Itaque his judicibus legum naturalium cognitio est necessaria, ut justum ejusmodi examen instituere possint. Ignorantia enim in eo, qui negotium sine peritiâ administrandum suscipit, crimen est non exiguum neque ullam habet excusationem. Ut vero industria eorum, qui demandatis funguntur officiis, explorari possit, de juribus atque obligationibus mutuis, nec non de physico opes adquirendi & distribuendi modo populus ipse per instituta ad hunc finem accommodata sollicite est erudiendus.

§. X.

Nemo existimet, autoritatem officialium jam memoratam imperantibus [196] fore minus dignam. Ut enim princeps vires & voluntates civium disponendi gaudet potestate, ita ipsius simul potentiam auget, quidquid civibus prodest, eorumque multitudinem & felicitatem amplificat. Imprudens autem fore timperans atque injustissimus, si, dissipatis per apertam injustitiam studiis civium, in personâ suâ alioquin conjugendis, robur ac dignitatem suam ipse diminueret; unde constat, non nisi præter volontatem in suis institutis errare aliquando imperantes, atque ideo utilem ipsis præstare operam officiales, ubi errorem ejusmodi corrigendum fideliter aperuerint.

§. XI.

Multa vero cum sint in societate civili necessaria instituta, quæ sine impensis sustineri nequeant, æquum est, ut hos sumtus pro rata parte conferant cives, quod tributorum nomine venit. Hæc vero tributa non pro lubitu cuivis civium classi, nec arbitra-[198]riâ quantitate sunt imperanda. Primûm enim non ex aliis rebus erogari debent, quam quæ quotannis renovantur, quatenus tributa ipsa sunt annua, non vero illarum omnes tributis sunt onerandæ. Nihil enim, quod colono reservandum §. III. diximus, ut cultura succedat, arripiendum, sed quod, portione coloni perceptâ, restat, censui solum est obnoxium. Atque hoc etiam ex fine tributorum, conservatione libertatis & jurium cujusque satis patescit. Tributa enim quæ juribus & libertati derogant, atque adeo multitudinem & divitias hominum minuant, finibus suis sunt adversa. Huc pertinere multis, idque non injuriâ, videntur tributa personis, mercibus, impensis & alimentis imposita, sumtus enim mercaturæ & cultaræ augent, sed non item emtorum facultates, ut pluribus impensis faciendis existant pares. Hinc emtores minora rebus industrialibus pretia statuunt ratione impositionis ejusque dispendiosæ perceptionis, nec non interimediæ commerciorum & fabricationis vecturæ, quam impositio (taxatio) cum suâ perceptione vel mo-[200]do percipicndi efficeret. Cultores igitur pro diminuris mercium pretiis detrimentum facerent, unde necessario terræ minus frugiferæ aut mediocris cultura, utpote detrimentosa, intermitteretur, cum insigni multitudinis mercium, & omnium, quæ huic annexæ sunt, commodorum, decremento. Aut igitur colonus has jacturas ex suis impensis primitivis vel annuis resarciet, cum diminuto mercium, his impensis respondentium, numero: aut dominus directus omnia compensabit. Sed sic omnes præstationes personis, laboribus, impensis multiplicato censu impositas, pensare & simul damna ex diminutis mercium pretiis orta atque oriunda sentire cogitur. Quis vero non videt, melius ei fuisse, si ex reditibus directe & sine intervenientibus damnis jam enumeratis, tantum fisco pendere licuisset, quantum per impositionem indirectam imperans abstulit? Si autem dominus & usufructuarius talem inierunt contractum emphyteuticum, ut hic tantundem quotannis solvere teneatur: non posset non impensas minu-[202]ere pro ratione damni ex diminuto mercium pretio & indirectâ impositione atque impensis perceptionis dati. Decrescentibus impensis in agriculturam faciendis, copia rerurn productarum obnexum arctissimum omnino decresceret. Hinc, si ad plures annos contractus ejusmodi esset constitutus, productio quotannis apertè minueretur, & tandem cum colono evanesceret. Neque vero solum emphyteutæ hoc modo perirent: sed imperantis quoque & reliquorum dominorum impotentia inde sequeretur atque interitus. Tempore enim contractus finito, emphyteutæ suo edocti damno sibi consulerent, si modo facultatibus quidquam ipsis foret reliqui: saltem exhaustis facultatibus sumtus facere non possent necessarios. Multis vero perditis, contractus renovati non possent, ut dominus dirctus omnes in se recipere inpemsas, atque adeo omnibus sese casibus & jacturis exponere ipse cogeretur, per miseros atque imperitos inquilinos aut operarios culturam administratutus. Nec omnes domini multiplicatis jam impensis faci-[204]endis pares inveniuntur. Hinc fit, ut paullo ditiores a Dominio & culturâ terræ abstineantur, sicque minuto productionis lucro, unde tributa sumenda fuerant, numerus hominum & felicitas societatis atque adeo ipsius principis decrescat.

§. XII.

Indirectam civium taxationem multiplici nomine noxiam esse legibusque socialibus adversam, ex dictis constare arbitror. Nostrum igitur est ad physicas adtendere leges, quibus impositio tributorum conformari debet, ut finis obtineatur propositus. Optima vero hæc est, si laborantibus libertatem, rudibus materiis pretium non adimit Talis vero est impositio directa qua portione redituum, quos lucrum domini directi diximus, continetur. Si [206] enim impensis necessariis suus constat ordo, & expeditior ad novas productiones refluxus. Proportio autem inter residuum domini & tributum fisco inferendum nec principis nec subditorum arbitrio erit determinanda. Ille enim sic jura dominii, quæ tuenda suscepit, prorsus turbaret: hi vero, falsæ utilitatis specie decepti, reditus ærarii publici facile ita circumscribere possent, ut consistentia reipublicæ ipsorumque securitas, conservatione juris dominii nixa, periclitaretur. Hinc non certa semper tributi quantitas determinanda. Debili enim & novæ Societati nec tolerabile neque necessarium est tantum tributi, quantum aucto hominum numero & quæstuum lucro, multiplicata principis negotia atque impensæ postulant. Absurda igitur est & rejicienda ars politica, quæ in civitatibus parvis & pauperibus exercitum sustinet vicinis locupletioribus propemodum æquiparandum. Unde tributum evadit arbitrarium, & jus dominii sub specie defentionis tollitur. Tributa igitur non ex indigentia reipublicæ imaginaria aut prætensa, sed ex portione, quemadmodum diximus, [208] redituum, quæ dispositionem admittit. Sine hoc principio omnia in hâc parte politices sunt arbitraria, cujus neglectu civitates inconditionem adeo miserandam aliquando sunt delapsæ, ut perinde ipsis fuerit utrum ab hostibus, an vero ab exactoribus patria fuerit vastata. Sed portio illa tributaria ita moderanda est, ut conditio agricolatum in Societate sit quam optima, alioquin ab hoc ad alios quæstus, tanquam magis fructuosos pecunia abducitur, ædificia & alia instituta agriculturæ collabuntur; atque hinc, reditibus diminutis, portio illa decrescit, dispositioni censiticæ obnoxia, quâ ex re princeps facultate exuitur securitatem conservandi, & omnia tandem divulsa corruunt. Impositio autem directa cum utilitate dominorum fundi nequaquam pugnar, sed jura dominii maxime conservat. Sic enim plena laboris culturam atque adeo reditus domini amplificandi libertas obtinetur Hæc itaque reditus dererminatio, quæ imperantem condominum reddit tantæ portionis, quanta ex dictamine rationis perspicuo ad [210] securitatem tuendam requiritur, & quæ cum florentissima agricolarum sorte constate potest, nationi pariter ac imperanti est utilissima. Atque hoc per omnes civium classes eundo operosiùs ostendi posset, sed proposita brevitas nobis ulteriùs procedere non permittit. Hoc addam, directo tributa colligendi modo controversias inter ærarium & cives omnino deleti. Determinata enim semel atque adprobata portione redituum, quæ imperanti est tribuenda, nihil prætet arithmeticen ad quantitatem ejus singulis annis demetiendam requiritur.

§. XIII.

Hoc tributa exigendi modo impe-[212]rantis, ut diximus, potentia cum felicitate civium quam arctissime conjungitur, atque hæc communio optimum est ordinis naturalis munimentum. Vix tamen demonstrari poterit, eandem hanc atque unicam utilitatem in omni formâ regiminis æque obtineri posse. Quamdiu multi aut pauciores, quibus summa-potestas commissa est, prudentes sunt ac justi, felicitate sub ejusmodi regimine populus fruitur, cujus rei prostant in annalibus exempla. Quando autem illi sua potius quam communia sectari commoda incipiunt, ubi unus aut plures opulentiores aliis præferri cupiunt, suisque parribus alios adjungunt, factiones formantur, ubi tandem, nutante ad interitum republicâ, populus non raro ad montem sacrum, sua repetiturus jura, confugit. Ex adverso intelligi vix poterit principem, qui suas opes cum facultatibus civium pari proportione augeri videat, cives suos ædere velle, non tantum fine ullo suo commodo, sed in maximarn quoque suam & posteritatis suæ perniciem. Actionem enim hoc supponit rationibus [214] moventibus destituam, aut potius effectum caussis suis plane repugnantem. Ad jura potius dominii & libertatis civibus confirmanda obstringitur, ut suam & civium tam præsentem quam futuram promoveat prosperitatem.

S. D. G.

phpMyVisites | Open source web analytics phpMyVisites